라틴어 문장 검색

in hanc ergo piscinam fluvium de supercilio montis elicitum canalibusque circumactis per exteriora natatoriae latera curvatum sex fistulae prominentes leonum simulatis capitibus effundunt, quae temere ingressis veras dentium crates, meros oculorum furores, certas cervicum iubas imaginabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:3)
rogo ergo sis clemens in se severo et deum sequens non habeas te iudice reum se profitente damnabilem;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Proculo suo salutem 2:1)
indignissimus mortalium necesse habeo dicere quod facere detrecto, et ad mea ipse verba damnabilis, cum non impleam quae moneo, 3 idem in me meam 4 cotidie cogor dictare sententiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 5:7)
Iudaeum praesens charta commendat, non quod mihi placeat error, per quem pereunt involuti, sed quia neminem ipsorum nos decet ex asse damnabilem pronuntiare, dum vivit;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Eleutherio salutem 1:1)
Et tamen haec iam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repraesentata.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 30장 2:10)
Conpressa itaque peruersitate damnabili, eiusque auctoribus confutatis, atque animis omnium fidei puritate conpositis, sacerdotes beatum Albanum martyrem, acturi Deo per ipsum gratias, petierunt, ubi Germanus omnium apostolorum diuersorumque martyrum secum reliquias habens, facta oratione, iussit reuelli sepulchrum, pretiosa ibidem munera conditurus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII. 1:7)
Sensitiva autem est propter intellectivam, eo quod intellecta in nobis sunt ex imaginatis, ideo difficilius illa intellegimus, quae secundum se esse imaginatum habere non possunt in nobis.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 6:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION