라틴어 문장 검색

imaginare senatum usquequaque testantem merito libenterque se hanc summam inter reliquos honores Pallanti coepisse decernere et perseveraturum fuisse, nisi obsequeretur principis voluntati, cui non esset fas in ulla re repugnare.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 12:2)
nec solum quae facta sint aut fiant, sed etiam quae futura sint aut futura fuerint imaginamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 88:1)
novi vero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut et Seneca in controversia, cuius summa est, quod pater filium et novercam inducente altero in adulterio deprehensos occidit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 89:1)
ipse etiam M. Tullius quaerit adhuc eum et tantum imaginatur ac fingit, ego non audeam dicere, aliquid in hac, quae superest, aeternitate inveniri posse eo, quod fuerit, perfectius?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 27:3)
Quantulum ex tot conchyliis tam longe advectis per istum stomachum inexplebilem labitur?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 22:5)
Imaginare tecum, quantus ille sit fulgor tot sideribus inter se lumen miscentibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 28:4)
quidquid cupiditati contingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quantum eo, quod inexplebile est, congeras.
(세네카, 행복론, Liber VII 17:5)
ista congerantur licet, numquam explebunt inexplebilem animum, non magis quam ullus sufficiet umor ad satiandum eum, cuius deside- rium non ex inopia, sed ex aestu ardentium viscerum oritur ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 77:2)
Ubi conloquia, quorum inexplebilis eram ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 104:4)
feneratores perdiderunt tabellas, quibus avaritia falso laeta divitias imaginatur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 33:2)
Divum Iulium plures amici confecerunt quam inimici, quorum non expleverat spes inexplebiles.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 181:1)
qui voluptatem sequitur, videtur enervis, fractus, degenerans viro, perventurus in turpia, nisi aliquis distinxerit illi voluptates, ut sciat, quae ex eis intra naturale desiderium desistant, quae praeceps ferantur infinitaeque sint et, quo magis implentur, eo magis inexplebiles.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 67:2)
imaginabar mihi culleum, serpentis, profundum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Damnatus parricidii alligans fratrem.31)
Sub hac arbuscula imaginabar diuitum siluas.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Domus cum arboee exusta.26)
noui uero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut Seneca in controuersia cuius summa est, quod pater filium et nouercam inducente altero filio in adulterio deprensos occidit:
(세네카, Fragmenta, incertae sedis reliquiae, fragment 21)

SEARCH

MENU NAVIGATION