라틴어 문장 검색

frigore cum premitur porro omnis terra coitque et quasi concrescit, fit scilicet ut coeundo exprimat in puteos si quem gerit ipsa calorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 27:3)
Namque canebat uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animaeque marisque fuissent, Et liquidi simul ignis, ut his exordia primis Omnia et ipse tener mundi concreverit orbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 22:1)
Certe si putas ea quae calidiora sunt difficilius congelascere, congruens erat nec oleum concrescere et ea quae frigidiora sunt facile gelu cogi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:5)
Et quas sentit Arabs, et quas Gangetica tellus Exhalat nebulas, quidquid concrescere primus Sol patitur, quidquid coeli fuscator Eoi Intulerat Corus, quidquid defenderat Indos, Incendere diem nubes, oriente remotae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:36)
Nunc quis ad exustam Cancro torrente Syenen Ibit, et imbrifera siccas sub Pleiade Thebas, Spectator Nili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:15)
Et non imbriferam contorto pulvere nubem In flexum violentus agit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:27)
Verona docti syllabas amat vatis, Marone felix Mantua est, Censetur Aponi Livio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, Duosque Senecas unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba, Gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXI1)
inolescere concrescere, ut udoque docent inolescere libro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7382)
feminino autem genere fragmenta dicimus, quae comesse non possumus, ut concrescunt subitae currenti in flumine crustae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1154)
'tris nubis aquosae', hoc est veris, quo tempore nimiae sunt pluviae, ut et ruit imbriferum ver;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4296)
concreverit collectus et in- formatus sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 344)
putres concrescere fungos nam ut dicit Plinius, cum aer umidus esse coeperit, favilla, quae cum fumo solet egredi, pro- hibita aeris crassitate in lucernis residet et quasdam velut fungo- rum imitatur imagines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3921)
inolescere inhaerere, concrescere, συνφύειν.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 771)
'con- cretam' vero utrum 'quae concreverit', an commixtam dixit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3174)
concrescunt subitae c. i. f. crustae aquae congelascunt fluentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3601)

SEARCH

MENU NAVIGATION