라틴어 문장 검색

- verba mihi desunt dedidicique loqui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1426)
lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum, quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 54)
ipse mihi videor iam dedidicisse Latine:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1223)
"dediscat servire senex laris exul aviti, discat et ad patrium limen genetrice reversa ingenuum se nosse puer."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2253)
publica materies privati iuris erit, si non circa vilem patulumque moraberis orbem nec verbo verbum curabis reddere fidus interpres nec desilies imitator in artum, unde pedem proferre pudor vetet aut operis lex, nec sic incipies, ut scriptor cyclicus olim:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:3)
respicere exemplar vitae morumque iubebo doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 10:4)
o imitatores, servum pecus, ut mihi saepe bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1911)
non assuescat ergo, ne dum infans quidem est, sermoni qui dediscendus sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 34:7)
philistus quoque meretur, qui turbae quamvis bonorum post eos auctorum eximatur, imitator Thucydidis et ut multo infirmior ita aliquatenus lucidior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 75:2)
imitator autem est Atticorum, fecitque illi properata mors iniuriam, si quid adiecturus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 116:4)
praecipue vero presserunt eum, qui videri Atticorum imitatores concupierant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 180:1)
Qui mori didicit, servire dedidicit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:3)
Virtutes discere vitia dediscere est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 7:4)
non dediscitur virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 8:2)
Sine dediscere oculos tuos, sine aures adsuescere sanioribus verbis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION