라틴어 문장 검색

Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 2:9)
Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권448)
"Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권95)
"res placuit, cultuque novo licet Idibus uti et canere ad veteres verba iocosa modos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권444)
Qualis erat , postquam est iudex de lite iocosa Sumptus , Apollinea clarus in arte senex :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 12:9)
Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa dicta Iovis firmat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 37:1)
Remulus maturior annis fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 73:9)
non ego divitias avidus sine fine parandi latum mutandis mercibus aequor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus ad urbem delicias videam, Nile iocose, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 241)
nec quisquam est adeo media de plebe maritus, ut dubius vitio sit pater ille meo, crede mihi, distant mores a carmine nostro - vita verecunda est, Musa iocosa mea - magnaque pars mendax operum est et ficta meorum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1161)
neve peregrinis tantum defendar ab armis, et Romanus habet multa iocosa liber, utque suo Martem cecinit gravis Ennius ore - Ennius ingenio maximus, arte rudis - explicat ut causas rapidi Lucretius ignis, casurumque triplex vaticinatur opus, sic sua lascivo cantata est saepe Catullo femina, cui falsum Lesbia nomen erat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1195)
Mercuri facunde nepos Atlantis, qui feros cultus hominum recentum voce formasti catus et decorae more palaestrae, te canam, magni Iovis et deorum nuntium curvaeque lyrae parentem, callidum, quidquid placuit, iocoso condere furto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 101)
cuius recinet iocosa nomen imago aut in umbrosis Heliconis oris aut super Pindo gelidove in Haemo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 123)
Vile potabis modicis Sabinum cantharis, Graeca quod ego ipse testa conditum levi, datus in theatro cum tibi plausus, clare Maecenas eques, ut paterni fluminis ripae simul et iocosa redderet laudes tibi Vaticani montis imago.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 201)
ter si resurgat murus aeneus auctore Phoebo, ter pereat meis excisus Argivis, ter uxor capta virum puerosque ploret" non hoc iocosae conveniet lyrae - quo, Musa, tendis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 314)
tu lene tormentum ingenio admoves plerumque duro, tu sapientium curas et arcanum iocoso consilium retegis Lyaeo, tu spem reducis mentibus anxiis virisque et addis cornua pauperi post te neque iratos trementi regum apices neque militum arma.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION