라틴어 문장 검색

exceptusque immiti a principe et mox accusatus in senatu, non ob crimina quae fingebantur sed angore, simul fessus senio et quia regibus aequa, nedum infima insolita sunt, finem vitae sponte an fato implevit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장7)
atque ille prudens moderandi, si propria ira non impelleretur, addidit insulam Gyarum immitem et sine cultu hominum esse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장15)
precatusque per codicillos, immiti rescripto venas resolvit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장6)
vacuamque rursus Armeniam Radamistus invasit, truculentior quam antea, tamquam adversus defectores et in tempore rebellaturos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 50장4)
igitur dux Romanus diversis artibus, misericordia adversum supplices, celeritate adversus profugos, immitis iis qui latebras insederant ora et exitus specuum sarmentis virgultisque completos igni exurit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장4)
se nisi victoribus immitem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장5)
et venientis Tiridatis Vologesisque de pace legatos haud aspernatus, adiungit iis centuriones cum mandatis non immitibus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 27장2)
Nullam caedem Otho maiore laetitia excepisse, nullum caput tam insatiabilibus oculis perlustrasse dicitur, seu tum primum levata omni sollicitudine mens vacare gaudio coeperat, seu recordatio maiestatis in Galba, amicitiae in Tito Vinio quamvis immitem animum imagine tristi confuderat, Pisonis ut inimici et aemuli caede laetari ius fasque credebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장1)
an Vitellium tam inmitis animi fore ut pro incolumi tota domo ne hanc quidem sibi gratiam redderet?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장6)
Batavorum cohortes, ne quid truculentius auderent, in Germaniam remissae, principium interno simul externoque bello parantibus fatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장2)
Civilis medium agmen cum robore Batavorum obtinens utramque Rheni ripam, quo truculentior visu foret, Germanorum catervis complet, adsultante per campos equite;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장6)
Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 1:2)
uerum arrogans, profusus, immitis censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 4장 1:2)
Ipsa solitudo natura quoque inmitia efferavit ingenia:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 14:1)
itaque ut relicta sensit sibi membra sine viro, etiam recente terrae sola sanguine maculans niveis citata cepit manibus leve typanum, typanum, tubam Cybelles, tua, mater, initia, quatiensque terga tauri teneris cava digitis canere haec suis adorta est tremebunda comitibus "agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul, simul ite, Dindymenae dominae vaga pecora, aliena quae petentes velut exsules loca sectam meam exsecutae duce me mihi comites rapidum salum tulistis truculentaque pelagi et corpus evirastis Veneris nimio odio, hilarate erae citatis erroribus animum.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 632)

SEARCH

MENU NAVIGATION