라틴어 문장 검색

Neque uero me haec ita prosecutum aestimes, quasi eos, qui hanc tonsuram habent, condemnandos iudicem, si fide et operibus unitati catholicae fauerint;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:12)
et si beati Petri consortium quaeris, cur eius, quem ille anathematizauit, tonsurae imaginem imitaris?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:2)
"Scias pro certo, frater mi dilecte, quia etsi Simonis tonsuram ex consuetudine patria habeam, simoniacam tamen perfidiam tota mente detestor ac respuo;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:5)
Tonsuram quoque, si tantum sibi auctoritatis subesset, emendare meminisset.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:14)
hanc accipere debere tonsuram, quam plenam esse rationis audimus, omnes, qui in meo regno sunt, clericos decerno.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 12:6)
NEC multo post illi quoque, qui insulam Hii incolebant, monachi Scotticae nationis cum his, quae sibi erant subdita, monasteriis ad ritum paschae ac tonsurae canonicum Domino procurante perducti sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXII.2)
Qua adridente pace ac serenitate temporum, plures in gente Nordanhymbrorum, tam nobiles, quam priuati, se suosque liberos, depositis armis, satagunt magis, accepta tonsura, monasterialibus adscribere uotis, quam bellicis exercere studiis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 2:5)
et uir Domini Ecgberct Hienses monachos ad catholicum pascha et ecclesiasticam correxit tonsuram.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 2:30)
Anno DCCLVIII, Eadberctus rex Nordanhymbrorum Dei amoris causa, et caelestis patriae uiolentia, accepta sancti Petri tonsura, filio suo Osuulfo regnum reliquit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]43)
quae stipendiariae regi Antiocho fuerant et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 475:2)
nominatim praeterea Colophoniis, qui in Notio habitant, et Cymaeis et Mylasenis immunitatem concesserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 476:2)
clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 477:1)
equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque quid in his terris fieret, et hoc quo finem Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 603:1)
daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum armis ad Romanos transissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 315:1)
Sit plane immunitas a vectigalibus et portoriis donec colonia adoleverit, neque tantum immunitas a solutionibus pecuniarum concedatur, sed etiam libertas merces in quascunque velint partes exportandi, nisi gravis aliqua caussa obfuerit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIII. DE PLANTATIONIBUS POPULORUM ET COLONIIS 1:45)

SEARCH

MENU NAVIGATION