라틴어 문장 검색

" Cum haec Eumolpos ingenti volubilitate verborum effudisset, tandem Crotona intravimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:26)
Ex praescripto ergo consilii communis exaggerata verborum volubilitate, unde aut qui essemus, haud dubie credentibus indicavimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:28)
Est plerisque Graecorum, ut illi, pro copia volubilitas:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 4:2)
ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, quique premat partes, angulus omnis abest, cumque sit in media rerum regione locata et tangat nullum plusve minusve latus, ni convexa foret, parti vicinior esset, nee medium terram mundus haberet onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권173)
fracta volubilitas capitis latissima, perque os perque cavas nares oculosque auresque cerebrum molle fluit veluti concretum vimine querno lac solet, utve liquor rari sub pondere cribri manat et exprimitur per densa foramina spissus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 45:3)
Haec ratio solutio videtur celer facilisque, sub specie alicuius in ambitum officii, quod tamen immutationem minime secum fert, quae condicionibus requiritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 222:2)
Tenues essent sumptus, si discrimini compararentur climatis immutationis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 223:5)
Realis immutationis ordo requirit ut omnes processus denuo considerentur, quoniam non sufficit oecologicas leves considerationes inserere, dum logica non excutitur, hodiernae culturae subdita.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 251:5)
quae vitiose dixeris, non utique et scripto peccant - illud prius adiectione, detractione, immutatione, transmutatione, hoc secundum divisione, complexione, aspiratione, sono contineri?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 154:5)
nam duos in uno nomine faciebat barbarismos Tinga Placentinus (si reprehendenti Hortensio credimus) preculam pro pergula dicens, et immutatione cum c pro g uteretur, et transmutatione cum r praeponeret e antecedenti.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 160:1)
sed in prosa quoque est quaedam iam recepta immutatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 161:1)
immutatio sine controversia est, cum aliud pro alio ponitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 189:1)
et dinumeratio et alia correctio et dissipatio, et continuatam et interruptum, et imago et sibi ipsi responsio, et immutatio et diiunctio, et ordo et relatio, et digressio et circumscriptio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 36:2)
nobis autem copia cum iudicio paranda est vim orandi non circulatoriam volubilitatem spectantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 9:1)
nec volubilitate nimia confundenda quae dicimus, qua et distinctio perit et adfectus, et nonnunquam etiam verba aliqua sui parte fraudantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION