라틴어 문장 검색

Quomodo possum reconciliari meis inimicis?
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 274:2)
si exiguum fuerit, exiguum impartiri stude.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 17:18)
si autem exiguum, eciam illud exiguum impertiri stude."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 9:8)
ipse enim perfectae virtutis habet impertiendae populo sanitatis indicium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:16)
Justum igitur natura est impertita judicium, ea loca in quibus erat futurum parricidium, muneris sui dote privando:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:17)
quasi in aula imperiali virtutum concilium sibi contrahat, quo stipata comitatu et ipsa munitior sit, et tamquam ex edito quodam loco tuendi totius corporis regimen impertiat, responsa proferat, per quem possimus nos ipsos non solum retro respicere, nec solum quod ante pedes est videre, sed etiam coeli ipsius secreta profundo obtutu spectare sapientiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 3:10)
Admoniti sunt igitur homines vel ex numero dierum quibus mundus est conditus, quod conditorem suum non lacrymis solum et precatione, sed correctione morum reconciliare debuerant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:7)
Cum enim adverterit veram animae refusam esse virtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum veniam superiorum indulgeat peccatorum, verum etiam gratiam et justificationem impertiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:19)
Quod ubi patrare non poterat, magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos, omnibus congruentibus abundabant, raptorum pleraque concorporalibus suis impertientes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 12장 15:1)
et ni Sauromaci praesidia militum impertita principio sequentis anni (ut dispositum est) impraepedita reverterint, invitus ea complebit, quae sponte sua facere supersedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 4:3)
Ambula Constantinopolim ad Iustinum imperatorem, et dic ei inter alia, ut reconciliatos in catholica restituat religione.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 1:2)
cui data legatione, omnia repromisit facturum praeter reconciliatos, qui se fidei catholicae dederunt, Arrianis restitui nullatenus posse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 4:2)
cum quo et Bernharium fratrem eius reconciliatum eidem monasterio reddidit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 821 272:5)
Domnus imperator consilio cum episcopis et optimatibus suis habito fratribus suis, quos invitos tondere iussit, reconciliatus est et tam de hoc facto quam et de his, quae erga Bernhardum filium fratris sui Pippini necnon et his, quae circa Adalhardum abbatem et fratrem eius Walahum gesta sunt, publicam confessionem fecit et paenitentiam egit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 278:1)
uel, si id non negat, contendat maiorem curam munditiarum pedibus quam dentibus inpertiendam.
(아풀레이우스, 변명 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION