라틴어 문장 검색

Donat opes ars illa suas, que semina rerum, Federa, complexus, causas et uincula certis Legibus inquirit, numeros uestigat et omnes Discutit effectus, quibus omnia fixa tenentur, Sub uicibus constricta suis numerisque ligantur Cuncta simul, pacemque tenent, cessante tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:1)
Diuicias animo calcans et mente triumphans, Sic conculcet opes ne conculcetur ab illis, Ne manus ad donum currat nexuque tenaci Viscus auaricie munus constringat adeptum, Neue relatiuam mercedem munera querant, Nec lucrum siciat nec premia munus adoret;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 28:4)
Quoniam in aere generalitatis hujus intellectus oberrat excursor, intelligere vero specialitas amicatur, vellem, quod vitia quae in quodam generalitatis implicas glomicello, speciosissimarum specierum interstitiis discoloribus explicares.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 44:2)
Dum alii namque exercentur colloquiis, isti indulgent silentiis, dum alii lasciviis solvuntur, isti seriis implicari videntur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:11)
Vt Zeuxis pingit chorus hie, ut Milo figurat, Vt Fabius loquitur, ut Tullius ipse perorat, Vt Samius sentit, sapit ut Plato, querit ut Hermes, Diuidit ut Socrates, ut Zeno colligit, instat Vt Brisso, studet ut Crisias, speculatur ut Argus, Temporis excursus ut Cesar cogit, ut Athlas Sydera perquirit, ut Zetus pondera librat, Tanquam Crisippus numerat, metitur ut alter Euclides, canit ut Phebus, cytharizat ut Orpheus, Circinat ut Perdrix, ut Dedalus erigit arces, Fabricat ut Cyclops, ut Lennius arma monetat, Instruit ut Seneca, blanditur ut Appius, urget Vt Chato, succendit ut Curio, uelat ut alter Perseus, ut Crassus simulans, ut Iulius alter Dissimulans, ut Soldius implicat, explicat idem Vt Naso, uernat ut Stacius, ut Maro dictat, Concipit, exponit, imitatur, gestat, adimplet Mercurii sensus, nostri Demostenis iras, Ouidii flumen, Lucani fulmen, abyssum Virgilii, morsus Satyre, Solonis asylum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:5)
dum alii seriis implicantur negotiis, isti otiantur lasciviis.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:12)
Ex opposito, veritati falsitas inimicans stabat attentior, cujus facies turpitudinis nubilata fuligine, nulla in se naturae munera fatebatur, sed senectus faciem rugarum vallibus submittens, eam universaliter implicans collegerat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 91:6)
sed nihil in spe aliqua sibi responso, cum duce remanens, fideliter illi in omni militari subjectione constrictus, comitem prorsus exfestucavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:6)
Amorem quoque tuum taliter compescas atque distringas, ut in amicitiamsuperbi vel perversi hominis nullatenus te constringat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 38:1)
Licet autem in habendis amicis ut dixi magna utilitas sit, prestitamvelox sis sic in acquirendis amicis nullius est amicitie ante probationemte constringere debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 69:1)
"Vulgiimperitiam ad res cunctae sola constringit necessitas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 59:12)
Nam recteadhibita ratio quod optimum est, cum neglecta vero multis implicatur erroribus,ut quidam philosophus dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 88:22)
Et Cassiodorus dixit, "Nichil enim sinecausa agitur nec modus fortuitis casibus implicat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 30:6)
Et Apostolus dixit, "Nemo militans Deo implicat se secularibusnegotiis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:11)
Bene adhibita ratio cernit, quid optimum sit, neglecta veromultis implicatur erroribus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 37:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION