라틴어 문장 검색

quam copiose ab eo agri cultura laudatur in eo libro, qui est de tuenda re familiari, qui Oeconomicus inscribitur!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:2)
διαρρήδην σπουδη` suspicionem ei aliquam importaret ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 21 8:4)
hoc est verum esse, confidere suis testibus et inportata insistere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 108:1)
nam importata est quia defenderam civitatem, et mea voluntate suscepta est, ne a me defensa res publica per eundem me extremum in discrimen vocaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장3)
inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 34:4)
nam haec casus importat, qui in sapientem potest incurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:7)
Hanc persecuta mater orare incipit, Ne tantum miserae luctum importaret sibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et aquila.3)
Apud sedem consociationis compendiatis litteris FAO appellatae etiam est effatus, “ex effectibus industriae cultus […] verum damnum oriri posse oecologicum”, quandoquidem palam significabat “hominum agendi modum necessario instanterque mutari funditus debere”, cum “perquam mirae scientiae progressiones, mirifica technicae inventa, extraordinaria oeconomica incrementa, nisi cum vero sociali moralique progressu coniungeretur, verterent tandem adversus hominem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 7:3)
Eius agendi modus multo plus valuit quam intellectuale quiddam oeconomicumve, quandoquidem, quod ad eum attinebat, omnis creatura ipsi soror erat, ei affectus vinculo coniuncta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 16:4)
25. Mutationum climaticarum quaestio ad universam humanitatem attinet, quae secum fert graves implicationes ambitales, sociales, oeconomicas, distributivas et politicas atque praecipuis item provocationibus nostrae aetatis de humano genere annumeratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:1)
Desunt eis alia oeconomica subsidia atque alia bona quae sinant ut climaticis impactionibus sese accommodent vel eventus calamitosos sustineant, atque perexigua sunt iis societatis subsidia tutelaque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:4)
26. Multi eorum quibus plus opum est et potestas oeconomica vel politica attente in primis quaestiones contegere videntur vel signa occulere, quasdam negativas impactiones climatis mutationum tantum minuentes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:1)
Dysenteria et cholera, quae hygienicis apparatibus aquarumque copia incongruis importantur, multum afferunt doloris mortisque infantium.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 41:3)
Hoc debitum ex parte maioribus oeconomicis subsidiis persolvitur, ut aqua munda et purificationis apparatus pauperioribus gentibus praebeantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:4)
32. Terrae quoque opes sunt expilatae propter rationes intellegendi rem oeconomicam atque commercium productionemque, quae nimis proximo fini coniunguntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION