라틴어 문장 검색

Adeo ut terra ei instar maris erat, merces perpetuo importans.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:10)
Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:13)
Adde quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est, et nisi ad nutum cuncta suppetant omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternitur:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:16)
Quodsi haec regnorum potestas beatitudinis auctor est, nonne, si qua parte defuerit, felicitatem minuat, miseriam importet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:5)
Nam sicut scientia praesentium rerum nihil his quae fiunt ita praescientia futurorum nihil his quae uentura sunt necessitatis importat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:12)
quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent.
(카이사르, 아프리카 전기 31:7)
se et frumentum et quaecumque res eis suppeteret, communis salutis gratia subministraturos.
(카이사르, 아프리카 전기 33:3)
se tamen paratos esse, sibi quoad vita suppeteret, oppidum seque ei reservare.
(카이사르, 아프리카 전기 92:2)
magna copia pabuli suppetebat.
(카이사르, 내란기, 1권 49:3)
Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum ex navalibus productas naves refecerant summaque industria armaverant (remigum, gubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasque adiecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti;
(카이사르, 내란기, 2권 4:1)
Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit, qui commeatus Bullide atque Amantia importari in oppidum prohibebat.
(카이사르, 내란기, 3권 40:5)
Id erat perexiguum cum ipsius agri natura, quod sunt loca aspera ac montuosa ac plerumque frumento utuntur importato, tum quod Pompeius haec providerat et superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat frumentumque omne conquisitum spoliatis effossisque eorum domibus per equites comportarat.
(카이사르, 내란기, 3권 42:7)
Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 16장2)
Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장1)
Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 2장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION