라틴어 문장 검색

sed quandoque ut vicem mortis illius vobis rependamus, non est impossibile apud Deum et Dominum nostrum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:8)
Hoc audientes, et vix se a fletu cohibentes, [0711B] responderunt, quod grave et importabile onus illis imponeret, cum etiam impossibile esset in diebus gravissimi et aestivi caloris aliquod cadaver reservare, tangere et portare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:9)
Unde Apostolus ait, "Impossibile sine fide aliquem placere Deo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 39:3)
Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:23)
Et quod dixi tibi de promissione turpi non servanda, intelligas etiamde promissione impossibili vel de ea, quæ commode servari non potest, vel de ea promissione, quæ magis nocet promissori, quam prosit ei, cui promittitur, vel, etiam del illa, quæ inutilis est vel contrariaei cui promissio facta est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:1)
et causam horum aut impossibile aut valde difficile est assignare ex caelesti circulo.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 6:2)
et ideo ad hanc non pervenitur nisi per coniecturam, et oportet astronomum in ista parte secundum aliquid physicum esse et ex signis physicis coniecturari.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 10:5)
Generatio ista successionis humanae mulierem decet, impossibilis eadem viro.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:8)
et cum id impossibile videretur, imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 6:2)
Adesse tempus existimo, pauca dicere quae de terrae pulsibus coniectura veteres collegerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 7장 9:1)
Superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti, discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post compositas sedes, opesque congestas, fumo pelluntur, et turbulento sonitu cymbalorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 1:3)
Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur interdum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 12:1)
In his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 14:3)
Nec enim cautum ducebat, coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 3:2)
Cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis, signa rerum futurarum dicitur demonstrare, et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem (sicut lectum est) aversatus portenderat paulo post eventura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 14장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION