라틴어 문장 검색

Nil imperfectum, quia perfectissimus actor, Nec maius uoluit quam quod satis omnibus esset, Nec decuit fecisse minus qui plus potuisset.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:14)
«Non levitate aut gratis hujus viae credatis fuisse exordium, [0502A] sed a Deo, cui nihil impossibile est, dispositum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:12)
sed quandoque ut vicem mortis illius vobis rependamus, non est impossibile apud Deum et Dominum nostrum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 110:8)
Hoc audientes, et vix se a fletu cohibentes, [0711B] responderunt, quod grave et importabile onus illis imponeret, cum etiam impossibile esset in diebus gravissimi et aestivi caloris aliquod cadaver reservare, tangere et portare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 54:9)
Unde Apostolus ait, "Impossibile sine fide aliquem placere Deo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 39:3)
Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:23)
Et quod dixi tibi de promissione turpi non servanda, intelligas etiamde promissione impossibili vel de ea, quæ commode servari non potest, vel de ea promissione, quæ magis nocet promissori, quam prosit ei, cui promittitur, vel, etiam del illa, quæ inutilis est vel contrariaei cui promissio facta est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 162:1)
et causam horum aut impossibile aut valde difficile est assignare ex caelesti circulo.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 6:2)
Ex parte enim hic cognoscimus, quia hic imperfecta, illic perfecta omnia:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:6)
nihil enim imperfectum dat Deus:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 5:10)
Generatio ista successionis humanae mulierem decet, impossibilis eadem viro.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 15:8)
ut nihil imperfectum finis noster inveniat, nihil inexplicatum terminus vitae nostrae offendat, nihil tamquam in incude positum usus nostri operis derelinquat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 2:7)
Alterum sine altero imperfectum est;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 3:3)
et cum id impossibile videretur, imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 6:2)
Unde Aristarchus grammaticae rei dumis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris, ubi non numquam imperfecte Tullium reprehendit, sillographos imitatus, scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut immania frementem leonem trepidulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION