라틴어 문장 검색

Sed tamen prudenter dissimulans, Boemundum atque ducem cum amore et immenso honore munerumque largitione commendatos, trans fluvium ad exercitum remisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:3)
Tantos etenim viros nobilissimos cum omni honore et religione episcopi et abbates sepelierunt, non modicam eleemosynarum largitionem pro salute animarum illorum dividentes egenis et mendicis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 58:6)
Nam defecerat illi pecunia prae angustia memoratae famis, et nimia largitione eleemosynarum et rerum, quas in mendicis et attenuatis militibus expendit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 110:3)
Egit denique illam sanctam hebdomadam sancta loca perlustrans, in oratione et eleemosynarum largitione et delictorum confessione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:6)
Causa largitionis est, si autem necesse est, aut utile.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 45:18)
Timemus tamen, ne, propter nostrum excessum ac peccatinostri improbitatem, dominus Melibeus iratus ad præceptum contranos properaret iniquum;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 296:10)
Sed non omnes primitivi sensus, nisi qui malitiae et improbitatis, atque omnis erroris exsortes sunt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 7:14)
Comprimit et resecat invidiam, confundit improbitatem, virtutem incitat, auget gratiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:2)
Cum enim renuntiatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:7)
In te retorquetur improbitas tua, tu princeps es illius (Ibid.).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 2:25)
Namque usu atque exercitatione improbitas augetur, et impunitate nutritur audacia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:3)
Plerumque fraus mentis et dolus suum exercent venenum, sed tamen sobrietas corporis et continentia obumbrant mentis improbitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:9)
tunc se insipientia, injustitia, temeritas, improbitas, perfidia de superiori parte tamquam cataractae mentis videntur effundere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:15)
ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:10)
quoniam improbitatis commune consortium est.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION