라틴어 문장 검색

Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo, ut novo et inprobo verbo uti vitaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXI 3:1)
ἀναλγησία enim atque ἀπάθεια non meo tantum, inquit, "sed quorundam etiam ex eadem porticu prudentiorum hominum, sicuti iudicio Panaetii, gravis atque docti viri, inprobata abiectaque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, V 11:4)
Haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne Aurea de caelo demisit funis in arva, cum dicere usitatius manente numero posset:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 22:2)
Sed enim Plato in primo et secundo De Legibus non, ut ille nebulo opinabatur, ebrietatem istam turpissimam quae labefacere et inminuere hominum mentes solet laudavit, sed hanc largiorem paulo iucundioremque vini invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 5:1)
item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt qui disciplinam instituere et exercere Romae coeperant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XI 1:2)
Hic vereri ex ea parte dictum est quae est non usitatior.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 4:3)
DUAE istae in loquendo figurae notae satis usitataeque sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 2:1)
Est haec quidem, quam dicunt, verbi huiusce sententia et paenitere nisi in voluntariis rebus non probe dicitur, tametsi antiquiores verbo ipso alio quoque modo usitati sunt et paenitet ab eo quod est paene et paenuria dixerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, I 10:1)
Commutationes, id est conlationes communicationesque, non usitate dixit, set non hercle inscite nec ineleganter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 28:2)
Obesum hic notavimus proprie magis, quam usitate dictum pro exili atque gracilento;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VII 4:3)
Tum grammaticus usitati pervulgatique verbi obscuritate motus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, X 8:2)
Sicut illud quoque inhumaniter scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, 'arcera non sternitur,' sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 12:1)
Quod vero enses subditorum collisi sint, nihil ad pacem publicam, cum usitatissimum sit copias auxiliares foederatorum inter se comitti, sanguine utrinque effuso.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 20:13)
Quintentiam, quo exploratoribus suis transmarinis plus fidei apud exteros conciliaret, regem saepius iussisse illos ipsos exploratores inter caeteros suos, pro more illis temporibus usitato, in templo divi Pauli nominatim diris devoveri.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:2)
14. In vigilia omnium sanctorum, decimo autem regis anno, filius regis secundogenitus Henricus dux Eboraci creatus est, et simul tam dux ipse quam alii complures nobiles, equites aurati, et generosi eminentiores in ordinem equitum de balneo pro ritu usitato cooptati sunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION