라틴어 문장 검색

Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:12)
Haec enim pro summis bonis apud improbos aestimantur in divitiis aut honore posita, quae tamen nullum fructum ad laudem virtutis conferunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:14)
Qualis Cham illius improbi filius senior fuerit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 1:1)
Nunc quaero qua ratione Cham illius improbi filium seniorem Scriptura fuisse memoraverit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:1)
Quid igitur improbus nisi pulverem generat, ex quo generatio esse non possit?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 2:4)
Iulianus, quem dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit semermibus, ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema, ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas reflaturam vindicaturamque, deinde ut sceleste factorum ultricem, et ipse expertus, et docente antiquitate facile credo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 13:1)
Ibi hiemans ex sententia, nullis interim voluptatium rapiebatur illecebris, quibus abundant Syriae omnes, verum per speciem quietis, iudicialibus causis intentus, non minus quam arduis bellicisque, distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate deliberans, quibus modis suum cuique tribueret, iustisque sententiis, et improbi modicis coercerentur suppliciis, et innocentes fortunis defenderentur intactis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 1:1)
igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab eius pernicie temperarit.
(아풀레이우스, 변명 2:7)
Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum.
(아풀레이우스, 변명 10:1)
nescisti, improbe, epistulam tuam de ista re teneri, nescisti te tuomet testimonio conuictum iri.
(아풀레이우스, 변명 68:8)
confiteor enim, quod mihi obiectum est, eum, postquam uxorem duxerit, a compecti fide desciuisse ac derepente animi mutatum quod antea nimio studio festinarat pari pertinacia prohibitum isse, denique ne matrimonium nostrum coalesceret, quiduis pati, quiduis facere paratum fuisse, quamquam omnis illa tam foeda animi mutatio et suscepta contra matrem simultas non ipsi uitio uortenda sit, sed socero eius eccilli Herennio Rufino, qui unum neminem in terris uiliorem se aut improbiorem aut inquinatiorem reliquit.
(아풀레이우스, 변명 72:2)
uectabatur octaphoro, uidistis profecto qui adfuistis, quam improba iuuenum circumspectatrix, quam inmodica sui ostentatrix.
(아풀레이우스, 변명 74:5)
"improbo ac nefario homini per alienas litteras falsum facere temptanti nec auscultarent, sibi potius audirent;"
(아풀레이우스, 변명 81:4)
dic tu, quibus uerbis epistulam finierit mulier obcantata, uecors, amens, amans:
(아풀레이우스, 변명 82:3)
Festinus denique et vecors animi, manu eius velut catena quadam memet expedio et,
(아풀레이우스, 변신, 2권 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION