라틴어 문장 검색

Gravia haec homini habenti sensum: obiurgatio peregrinationis et improperium feneratoris.
(불가타 성경, 집회서, 29장35)
verba improperii non dicas illi et non premas illum in repetendo.
(불가타 성경, 집회서, 31장42)
ab amicis de sermonibus improperii, et, cum dederis, ne improperes;
(불가타 성경, 집회서, 41장28)
— Sed unde huic, inquam, tali maeror ullus obrepat ne cogitare quidem possum;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:24)
4. Nec pretereundum est quod in improperium istarum trium gentium cantiones quamplures invente sunt:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 88:1)
5. Post quos Mediolanenses atque Pergameos eorumque finitimos eruncemus, in quorum etiam improperium quendam cecinisse recolimus
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 90:1)
Tenenti codicem somnus obrepat et cadentem faciem pagina sancta suscipiat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:11)
"Sedebit solus et tacebit, quoniam sustulit super se iugum, dabit percutienti se maxillam, saturabitur inproperiis, quia non in sempiternum abiciet dominus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:113)
"dum bibimus, dum serta unguenta puellas poscimus, obrepit non intellecta senectus."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX61)
Sed - inmensa vanitas hominis - dum titulorum cupidine Araxen et Euphraten sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere, relicta repente Syria in Parthos impetum facit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 2:1)
verum procurandum mihi est, ne illud obrepat quod bidentes epitheton sit ovium, cum Pomponius, egregius Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis hoc scripserit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 4:3)
obrepere aiunt eam citius quam putassent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:9)
qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:11)
Semper enim in his studiis laboribusque viventi non intellegitur quando obrepat senectus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 49:14)
nullae ergo imagines obrepunt in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt ullae, nec cognovi quemquam, qui maiore auctoritate nihil diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 206:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION