라틴어 문장 검색

Novi quendam cui saepe in ora erat per ironiam oportet hunc egregie sapientem esse, ita multo de seipso loquitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:12)
ab amicis de sermonibus improperii, et, cum dederis, ne improperes;
(불가타 성경, 집회서, 41장28)
cunctis oppidis castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum contulerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 29장2)
Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante, praesidio navibus reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장7)
Eo proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 21장4)
Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis, egregie munitus atque ex omni parte circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 36장5)
at vos egregie purgatam creditis aulam, Eutropium si Cypros habet?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:13)
addidit laudem de Augusto Tiberiumque ipsum victoriarum suarum quaeque in toga per tot annos egregie fecisset admonuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 12장6)
tum Taurus Statilius, quamquam provecta aetate, egregie toleravit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 11장8)
'neque ut adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me modum caritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장2)
Interea Paulini et Celsi ductu res egregie gestae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장1)
donativum militi neque Mucianus prima contione nisi modice ostenderat, ne Vespasianus quidem plus civili bello obtulit quam alii in pace, egregie firmus adversus militarem largitionem eoque exercitu meliore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장7)
utque Domitiani animum Varo haud alienum deleniret, Arrecinum Clementem, domui Vespasiani per adfinitatem innexum et gratissimum Domitiano, praetorianis praeposuit, patrem eius sub C. Caesare egregie functum ea cura dictitans, laetum militibus idem nomen, atque ipsum, quamquam senatorii ordinis, ad utraque munia sufficere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장6)
centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni datos inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate gessisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 10장 1:2)
Iamque immissi in medium Persarum undique circumfusi egregie tuebantur se, sed conferti et quasi cohaerentes tela vibrare non poterant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION