라틴어 문장 검색

Horum hominum species est honestissima (sunt enim locupletes), voluntas vero et causa inpudentissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 18:2)
nisi forte volumus Epicureorum opinionem sequi, qui tales enuntiationes nec veras nec falsas esse dicunt aut, cum id pudet, illud tamen dicunt, quod est inpudentius, veras esse ex contrariis diiunctiones, sed, quae in his enuntiata essent, eorum neutrum esse verum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 54:5)
audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum postea translatum ad philosophos nostros esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 2:4)
etenim sit inpudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestis iucunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi atque constantiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 2:2)
Metrodori vero, qui est Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recitabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:5)
' Tum ille 'nam quod tu non poteris aut nescies, quis nostrum tam impudens est qui se scire aut posse postulet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 101:3)
Itaque in eis artibus, in quibus non utilitas quaeritur necessaria, sed animi libera quaedam oblectatio, quam diligenter et quam prope fastidiose iudicamus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 118:3)
mihi etiam qui optime dicunt quique id facillime atque ornatissime facere possunt, tamen, nisi timide ad dicendum accedunt et in ordienda oratione perturbantur, paene impudentes videntur, - tametsi id accidere non potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 119:3)
- qui vero nihil potest dignum re, dignum nomine oratoris, dignum hominum auribus efficere atque edere, is mihi, etiam si commovetur in dicendo, tamen impudens videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 120:2)
quod ego non tam fastidiose in nobis quam in histrionibus spectari puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 258:4)
Hic Nasica "homo es impudens:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 276:5)
Habetis sermonem bene longum hominis, utinam non impudentis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 361:1)
Tum ille 'adimere' inquit 'omnem recusationem Crasso volui, quem ego paulo ante sciebam vel pudentius vel invitius, nolo enim dicere de tam suavi homine fastidiosius, ad hoc genus sermonis accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 364:1)
Tum Crassus 'an me tam impudentem esse existimatis, ut vobis hoc praesertim munus putem diutius posse debere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 18:1)
Ergo ex hac infinita,' inquit, 'licentia haec summa cogitur, ut ita fastidiosae mollesque mentes evadant civium, ut, si minima vis adhibeatur imperii, irascantur et perferre nequeant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 110:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION