라틴어 문장 검색

Non ergo id agitur ut aliquid adsensu meo comprobem, quae tu vide ne inpudenter etiam postules non solum adroganter, praesertim cum ista tua mihi ne probabilia quidem videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 169:1)
Quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Caesar contra Catonem meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 2:4)
Mirum vero impudenter mulier si facit Meretrix.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 454)
hinc frigidaria dilatatur, quae piscinas publicis operibus exstructas non impudenter aemularetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 5:1)
iubetis enim tam diversa quam nimia explicarique decernitis opus, quod ab extremitate mea tam difficile conpletur quam inpudenter incipitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 1:4)
illud vero nec verecunde nec impudenter iniungo, ut quod ipse de familiaris mei integro libro pronuntiavi, hoc tu quasi sollicitatus exempli necessitate de meo sentias.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 6:4)
sed ne impudenter verecundiam tuam laudibus nimiis ultro premamus, praeconia tua iustius de te quam tibi scribimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 3:3)
quae tanta res est ut aut impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 266:4)
qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur - si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 567:1)
non tamen nec illum nec quemquam alium civem tantum gratia atque opibus valuisse ut, cum sibi meritum triumphum impetrasset, collegae eundem honorem immeritum impudenter petenti daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 281:1)
alii non dubitare impudenter obviam crimini eundo suspicionem averti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 349:1)
Satis dicacula es amatrix.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 113)
sed adire certum est hanc amatricem Africam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 532)
Si tamen iste ad priorem non redit amantem sed in secundae amatricis studet amore persistere, non habet unde prior contra istam queratur amatrix, si partum tueri studet amorem et aliam potius quam se ipsam patitur callida deceptione frustrari."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 18:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION