라틴어 문장 검색

ponamus, inquam, hoc si volunt, sed opponamus quod nolunt, summam eorum impudentiam arguentes, si hoc calumnientur quod refellere nullo modo possunt, et quod plurima tam honestate quam utilitate commendatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:20)
Inquiramus eos qua ratione malint eligere Deum non esse quam esse, et cum ad neutrum cogi necessario possint, et alterum multis commendetur rationibus, alterum nullis, iniquissimam eorum confundamus impudentiam, qui id quod optimum esse non dubitent, omnibusque etiam tam rationibus quam auctoritatibus consentaneum sequi respuant, et contrarium amplectantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:21)
Quod quum graviter prius sustineret amator et eos in praedictae famae dominae cerneret detrahendo diutius immorari, in sermonis increpatione aspere contra eos invehitur et eos viriliter coepit de maledictis arguere et suae dominae defendere famam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:10)
Et ideo non immerito sequitur mulierem esse maledicam, quia ex invidia tantum et odio maledicta sequuntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 31:1)
Est et omnis femina virlingosa, quia nulla est quae suam noverit a maledictis compescere linguam, et quae pro unius ovi amissione die tota velut canis latrando non clamaret et totam pro re modica viciniam non turbaret.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 41:1)
ita tamen ut non usque ad inimicitias, ex quibus iurgia, maledicta, contumeliae que gignuntur, erumpant.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:17)
et cum proditi eorum in palam culpa processerit, non habentes ultra quid faciant, in amicum odia et maledicta congeminent, detrahentes in angulis, in tenebris susurrantes, se mendaciter excusantes, et alios similiter accusantes.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:21)
Quod si etiam ad blasphemias et maledicta eius prorumpat insania, tu tamen defer foederi, defer caritati, ut in culpa sit qui intulit, non ille qui pertulit iniuriam.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 2:1)
ita ut indignationem divortium sequeretur, divortium maledicta.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:32)
impudici vero ab impudentiae lupanaribus arceantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:54)
Unde Cato dixit, Litis preterite noli maledicta referre:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:12)
"Ite,maledicti, in ignem eternum" et reddet rationem, quare dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 21:14)
"A verbis quoque turpibus abstineto,quia licentia eorum impudentiam nutrit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 8:36)
Certe Dominus per Prophetam docuit hoc grave esse maledictum dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:7)
Siquidem omnis impudentia, atque culpa tenebrosa est, et mortuis pascitur, sicut corvus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION