라틴어 문장 검색

contra senatus adeo laetatus est, ut repleta certatim curia non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque acerbissimo adclamationum genere laceraret, scalas etiam inferri clipeosque et imagines eius coram detrahi et ibidem solo affligi iuberet, nouissime eradendos ubique titulos abolendamque omnem memoriam decerneret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 23장 1:3)
Quis hoc potest videre, quis potest pati, nisi impudicus et vorax et aleo, Mamurram habere quod comata GaIlia habebat ante et ultima Britannia?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 291)
es impudicus et vorax et aleo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 295)
Tu quidem simpliciter loqueris et ignotos quoque blanda non despicis, sed aliter inpudici vident oculi.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 17:13)
"ignes iuvenum, fomenta libidinum, inpudicae mentis indicia."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:54)
Nullum inpudicum verbum noverit et, si forte in tumultu familiae discunentis aliquid turpe audierit, non intellegat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 4:5)
Senatores ingredientes curiam quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio isthaec vellet mirabantur, et ut non parvae rei prodigium illam verecundi sexus inpudicam insaniam pavescebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 23:1)
Non habemus illos hostes sed facimus, cum in illos superbissimi contumeliosissimi crudelissimi sumus, et ad rabiem nos cogunt pervenire deliciae, ut quicquid non ex voluntate respondit iram furoremque evocet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 13:4)
Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 9:1)
sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quinquaginta, in his unum (quod me reipublicae maxime miseritum est) puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare quam saltationem inpudicus servulus honeste saltare non posset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:5)
Titine thermis an lavatur Agrippae An inpudici balneo Tigillini?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XX10)
Ostendit digitum, sed inpudicum, Alconti Dasioque Symmachoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXX2)
Nympharum pater amniumque, Rhene, Quicumque Odrysias bibunt pruinas, Sic semper liquidis fruaris undis, Nec te barbara contumeliosi Calcatum rota conterat bubulci;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, VII1)
Fuisse gerres aut inutiles maenas Odor inpudicus urcei fatebatur, Qualis marinae vix sit aura piscinae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXII8)
quare non Aeneae dedit, ne aut contumeliosum videretur aut petulans.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7384)

SEARCH

MENU NAVIGATION