라틴어 문장 검색

alii 'mysticam' sic accipiunt, ut vannum vas vimineum latum dicant, in quod ipsam propter capacitatem congerere rustici pri- mitias frugum soleant et Libero et Liberae sacrum facere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1668)
accedit illud etiam, quod in metu et periculo cum creduntur facilius, tum finguntur impunius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 85:6)
eo sum miserior, etsi nihil videbatur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissima iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 24 2:2)
Dionysius, servus meus, qui meam bibliothecen multorum nummorum tractavit, cum multos libros surripuisset nec se impune laturum putaret, aufugit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 77 5:2)
quod si xii tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet, interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit, puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi legibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 3장 3:1)
tu ipse iam statue quam verum sit, cum paucas tegulas deicere impune familia tua non potuerit, maximam caedem sine fraude facere potuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 23장 1:2)
Cum ei natura nihil melius quam vocem dedisset, pater nihil praeter libertatem reliquisset, vocem in quaestum contulit, libertate usus est quo impunius dicax esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 1:8)
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit bullaque subcinctis Laribus donata pependit, cum blandi comites totaque impune Subura permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, cumque iter ambiguum est et vitae nescius error diducit trepidas ramosa in compita mentes, me tibi supposui.
(페르시우스, 풍자, satire 511)
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:10)
non impune pius iuvenis Troezena petebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권479)
Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae cervicis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 11:1)
"Lyciae quoque fertilis agris non impune deam veteres sprevere coloni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 26:2)
"At non impune feremus, quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae" inquit, et Oeneos ultorem spreta per agros misit aprum, quanto maiores herbida tauros non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 30:5)
"Non impune feres" rector maris inquit et omnes inclinavit aquas ad avarae litora Troiae, inque freti formam terras complevit opesque abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:3)
nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam audet, at ausus erat reges incessere dictis Thersites etiam, per me haud impune protervus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 21:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION