라틴어 문장 검색

inaccessos inaccessibiles, inaccedendos, non ad quos nullus accessit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 112)
ergo 'inaccessos' ad quos nullus debeat accedere, ut aut inlaudati nescit Busiridis aras, hoc est inlaudabilis, nam ab Isocrate constat esse laudatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 114)
inaccessam participium sine verbi origine, 'accedor' enim non dicimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1951)
sane hic secutus veteres cuius rei dives addidit, cum alibi subtraxerit, ut dives quae munera Dido et dives inaccessos ubi Solis filia lucos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 262)
nam et alibi dives inaccessos ubi Solis filia lucos et iterum dives quae munera Dido praetermisit cuius rei dives, cum veteres 'dives illius rei' dicerent, quod ipse alibi dives opum variarum et dives pictai vestis et auri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a8)
sic supra atque aethera tranant cum sonitu pro 'aerem'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3563)
unde 'inlaudati' participium est pro nomine, ut sit inlaudabilis, non qui laudatus non sit, sed qui laudari non meruerit, ut est illud in septimo "dives inaccessos ubi Solis filia lucos" pro 'in- accessibiles', non ad quos nullus accessit, sed ad quos nullus acce- dere debeat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 54)
trans gargara transque sonantem ascanium Gargara pro quibuslibet montibus, sicut Ascanium pro quibuslibet flumini- bus posuit, quod et sequentia indicant, quod dicit 'superant montes et flumina tranant'. Ascanius amnis est Mysiae, sed quae in Asia est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2691)
Atque id facilius cernemus toto genere hoc igneo quod tranat omnia subtilius explicato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:1)
obsequio tranantur aquae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:141)
Illa fretus agit ventos, et turbida tranat nubila;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:6)
Proxima Circaeae raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenuis percurrens pectine telas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:3)
Hic spelunca fuit, vasto summota recessu, semihominis Caci facies quam dira tenebat solis inaccessam radiis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:5)
quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant cum sonitu fugiuntque notos clamore secundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 12:4)
superant montis et flumina tranant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION