라틴어 문장 검색

inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 53:9)
inde est indagatio nata initiorum et tamquam seminum, unde essent omnia orta generata concreta, quaeque cuiusque generis vel inanimi vel animantis vel muti vel loquentis origo, quae vita, qui interitus quaeque ex alio in aliud vicissitudo atque mutatio, unde terra et quibus librata ponderibus, quibus cavernis maria sustineantur, qua omnia delata gravitate medium mundi locum semper expetant, qui est idem infimus in rutundo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 69:3)
omnia purgat edax ignis vitiumque metallis excoquit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권527)
Saevior illa freto surgente cadentibus Haedis, durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis, et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur, spernit et inridet factisque inmitibus addit verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 81:3)
Tam excoctam reddam atque atram quam carbo est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 397)
sive inde occultas viris et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium atque exsudat inutilis humor, seu pluris calor ille vias et caeca relaxat spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas, seu durat magis et venas adstringit hiantis, ne tenues pluviae rapidive potentia solis acrior aut Boreae penetrabile frigus adurat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:8)
his animadversis terram multo ante memento excoquere et magnos scrobibus concidere montis, ante supinatas aquiloni ostendere glaebas, quam laetum infodias vitis genus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 11:1)
sed et a mutis atque etiam inanimis interim simile huiusmodi ducitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 243:4)
illas vero similitudines, quae ducuntur ex mutis animalibus aut inanimis, facile est eludere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 311:4)
animal est mundus, omnia enim meliora sunt quam inanima et cetera.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 361:7)
ducitur et ab inanimis sicut P. Iulium, hominem nigrum et macrum et pandum, ferream dixit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 167:2)
inanima pro aliis generis eiusdem sumuntur, ut:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 229:1)
aut pro rebus animalibus inanima, ferron an fato Argivom occidit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 229:3)
sed et uni rei multiplex ratio subiungitur, ut apud Vergilium, sire inde occultas vires et pabula terrae pinguia concipiunt, sive illis omne per ignem excoquitur vitium - et totus locus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 250:1)
Hoc sic dividam, ut dicam corpora omnia aut animantia esse aut inanima.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 10:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION