라틴어 문장 검색

unde et prope suspicor, domine papa, propter eloquium exundans atque ineffabile (venia sit dicto) te superbire.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 4:3)
primum ineffabilem dei patris asserere cum sancti spiritus aeternitate sapientiam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 13:3)
Cum certum sit pro omnipotente Deo laborantibus ineffabilia aeterm regni praemia reseruari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIX. 1:2)
At ille dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reuerti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:12)
sicut Dominus noster Iesus Christus incarnatus tradidit discipulis suis, qui praesentialiter uiderunt, et audierunt sermones eius, atque sanctorum patrum tradidit symbolum, et generaliter omnes sancti et uniuersales synodi, et omnis probabilium catholicae ecclesiae doctorum chorus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XV [XVII]. 1:1)
Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:5)
Non enim cum dicitur per successionem temporis, Deus incarnatur, et Deus incarnatus est, diversa quae fecerit ostendimus, sed pro eodem quod semel fecerit, ista dicuntur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:7)
Si vero ad facere utraque conjungantur, verissimum est. Et sicut non ostenduntur diversae scientiae cum dicitur de ipso, quia scivit olim incarnandum esse, ita et cum dicitur, olim potuit incarnari, et modo potest incarnatus esse, possibilitas ostenditur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:6)
Sic et cum dicitur prius, quia possibile est Deum incarnari, et postmodum dicimus quia possibile est ipsum incarnatum esse, nec diversum factum nec diversa possibilitas monstratur, sed pro eodem quod prius erat futurum, et modo est praeteritum, utrumque vere dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION