라틴어 문장 검색

in cuius transgressu multum certato pervicit Vardanes, prosperisque proeliis medias nationes subegit ad flumen Sinden, quod Dahas Ariosque disterminat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장5)
sed non ideo pervicit quin suspensa et quo ducerentur inclinatura responderet exemploque eius Largus Caecina uteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 34장4)
quod patres odio delatoris contra ambitum Agrippinae pervicere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장5)
nec iam sisti poterat, cum Senecae ac Burro visum ne utraque pervinceret alterum concedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장4)
illic veneratus deos, cum Vestae quoque templum inisset, repente cunctos per artus tremens, seu numine exterrente, seu facinorum recordatione numquam timore vacuus, deseruit inceptum, cunctas sibi curas amore patriae leviores dictitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 36장3)
at illam non verbera, non ignes, non ira eo acrius torquentium ne a femina spernerentur, pervicere quin obiecta denegaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 57장2)
Scriboniani contra Claudium incepta simul audita et coercita;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장4)
stantem pro gradibus Palatii Vitellium et preces parantem pervicere ut absisteret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장6)
Flaccus omisit inceptum aliisque litteris Gallum monuit ne terreret abeuntis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장10)
nam publice civitas talibus inceptis abhorrebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 55장9)
id si fecissent, incepta prospera futura.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:2)
ne religione quidem ulla a quoquam incepto absterritus umquam uel retardatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 59장 1:1)
quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset, solvere adgressus iniecerat curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 1장 18:2)
Ad haec accedere, quod, cum Antiphanes, scriba equitum, Amyntac denuntiasset, pridie quam Philotae scelus deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret iis, qui amisissent equos, superbe respondisset, nisi incepto desisteret, brevi sciturum, quis ipse esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 18:1)
Ceterum Alexander cum statuisset desistere incepto - quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur - , tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION