라틴어 문장 검색

unde dubitare cogor fato et sorte nascendi, ut cetera, ita principum inclinatio in hos, offensio in illos, an sit aliquid in nostris consiliis liceatque inter abruptam contumaciam et deforme obsequium pergere iter ambitione ac periculis vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 20장8)
Verum inclinatio populi supererat ex memoria Germanici, cuius illa reliqua suboles virilis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 12장1)
atque illi recentem gloria et inclinatione quadam etiam hostium Corbulonem praetulere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장6)
quae semper odio, tum et metu atrox ne aut vulgi acrior vis ingrueret aut Nero inclinatione populi mutaretur, provoluta genibus eius, non eo loci res suas agi ut de matrimonio certet, quamquam id sibi vita potius, sed vitam ipsam in extremum adductam a clientelis et servitiis Octaviae quae plebis sibi nomen indiderint, ea in pace ausi quae vix bello evenirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 61장6)
et cum variis trepidantium inclinationibus mixti remiges propugnatoresque turbarentur, desilire in vada ultro Germani, retentare puppis, scandere foros aut comminus mergere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 35장4)
munia imperii Caecina ac Valens obibant, olim anxii odiis, quae bello et castris male dissimulata pravitas amicorum et fecunda gignendis inimicitiis civitas auxerat, dum ambitu comitatu et immensis salutantium agminibus contendunt comparanturque, variis in hunc aut illum Vitellii inclinationibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 92장4)
Per eos mensis quibus Vespasianus Alexandriae statos aestivis flatibus dies et certa maris opperiebatur, multa miracula evenere, quis caelestis favor et quaedam in Vespasianum inclinatio numinum ostenderetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장1)
Non fefellit Civilem ea inclinatio et praevenire statuit, super taedium malorum etiam spe vitae, quae plerumque magnos animos infringit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장1)
Probe enim perspexerat, quanti ad omnia momenti motus istius inclinatio futura esset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:26)
Itaque rex haerebat magis quam stabat in margine clipeo undique incidentia tela propulsans:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 35:1)
Primum tempus diei dicitur mediae noctis inclinatio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 12:1)
procubvisse id est prima parte se inclinasse, quod Graeci προκύπτειν dicunt, ut inclinatione corporis ubera praeberet infantibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6311)
levabat inclinatione recreabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8346)
Non multa iactatio corporis, non inclinatio vocis, nulla inambulatio, non crebra supplosio pedis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:4)
quae essent in re publica rerum inclinationes et momenta temporum, quibus esset moderandum, utcumque res postularet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION