라틴어 문장 검색

Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장64)
Nonnumquam autem is a summis faucibus fertur, modo exulcerata ea parte, modo non exulcerata, sed aut ore venae alicuius adaperto, aut tuberculis quibusdam natis, exque his sanguine erumpente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장6)
quos incidi non expedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장189)
Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas livet, aeque incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장318)
Quidam post rabiosi canis morsum protinus in balineum mittunt ibique patiuntur desudare, dum vires corporis sinunt, ulcere adaperto, quo magis ex eo quoque virus destillet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장17)
Si cucurbitula non est, quod tamen vix incidere potest, tum quodlibet simile vas, quod idem possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장37)
Si nondum adapertum ulcus, aes, quam maxime calidum quis pati potest, admovendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장138)
Qui ubi adapertus est, et exit pus, apparet pars carnis in pus versa, pars corrupta subalbida, subrubra, quem ventriculum quidam furunculi nominant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장155)
Si quando vero longior sed transversa fistula est, demisso specillo contra principium huius incidi commodissimum est, et collyrium utrinque demitti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장281)
et cum adaperta est, reperitur intus exulceratio muccosa, colore umori suo similis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장364)
Incidi enim cutis debet aut acu pungi:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장464)
Sed nihil melius est quam novacula cottidie radere, quia, cum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 4장15)
Si pure substante non rumpuntur hi tumores, incidendi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장22)
idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장11)
Quae si cutem occupavit, protinus specillum subiciendum, eaque incidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장65)

SEARCH

MENU NAVIGATION