라틴어 문장 검색

dis generis date tura boni (Concordia fertur illa praecipue mitis adesse die) et libate dapes, ut, grati pignus honoris, nutriat incinctos missa patella Lares.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권396)
illa levi mitra canos incincta capillos Angebat tremula rustica liba manu, atque ita per populum fumantia mane solebat dividere:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권447)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)
ebrius incinctis philyra conviva capillis saltat et imprudens utitur arte meri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권208)
huc venit incinctus tunica mercator et urna purus suffita, quam ferat, haurit aquam, uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda omnia, quae dominos sunt habitura novos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권417)
Ritu quoque cincta Dianae falleret et posset credi Latonia, si non corneus huic arcus, si non foret aureus illi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:5)
Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit inportuna facem, fluidoque cruore rubentem induitur pallam tortoque incingitur angue egrediturque domo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:1)
Has ubi verbenis silvaque incinxit agresti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:2)
Quas Parthaoniae tandem Latonia clade exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenae natis in corpore pennis adlevat et longas per bracchia porrigit alas corneaque ora facit versasque per aera mittit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 53:1)
miraque res, subito media tenus exstitit alvo incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, Acis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 76:5)
laetos molire triumphos et Paeana voca nitidaque incingere lauru!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 83:2)
Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:2)
cornea bina ferunt praefixa hastilia ferro;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:6)
Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur cornea, qua veris facilis datur exitus umbris;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 33:1)
deseruere domos, ventis dant colla comasque, ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION