라틴어 문장 검색

ne Tiberium quidem caritate aut rei publicae cura successorem adscitum, sed quoniam adrogantiam saevitiamque eius introspexerit, comparatione deterrima sibi gloriam quaesivisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 10장17)
Adstrepebat vulgus, diversis incitamentis, hi verberum notas, illi canitiem, plurimi detrita tegmina et nudum corpus exprobrantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장1)
quaeque apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud infensos erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장10)
Inclinatio senatus incitamentum Tiberio fuit quo promptius adversaretur, his ferme verbis usus:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장1)
visuque et auditu iuxta venerabilis, cum magnitudinem et gravi- tatem summae fortunae retineret, invidiam et adrogantiam effugerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 72장6)
Druso quod nisi ex adrogantia impedimentum?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장8)
Nam Tacfarinas, quamquam saepius depulsus, reparatis per intima Africae auxiliis huc adrogantiae venerat ut legatos ad Tiberium mitteret sedemque ultro sibi atque exercitui suo postularet aut bellum inexplicabile minitaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장1)
satis constabat auctam ei adrogantiam foedum illud in propatulo servitium spectanti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장8)
in nurum ne id quidem confingere ausus, adrogantiam oris et contumacem animum incusavit, magno senatus pavore ac silentio, donec pauci quis nulla ex honesto spes (et publica mala singulis in occasionem gratiae trahuntur) ut referretur postulavere, promptissimo Cotta Messalino cum atroci sententia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 3장7)
nec formam tantum et decora corpora set in his modestam pueritiam, in aliis imagines maiorum incitamentum cupidinis habebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 1장4)
Scaurus, ut dignum veteribus Aemiliis, damnationem antiit, hortante Sextia uxore, quae incitamentum mortis et particeps fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장9)
Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli incitamentis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장1)
sed neque Neroni infra servos ingenium, et Pallas tristi adrogantia modum liberti egressus taedium sui moverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장4)
ceterum evulgatus pudor non satietatem, ut rebantur, sed incitamentum attulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장7)
oratorum ac vatum victorias incitamentum ingeniis adlaturas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 21장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION