라틴어 문장 검색

prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere atque allicere debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:4)
aliud vis, contentum, vehemens, imminens quadam incitatione gravitatis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 219:1)
Quoniam fides est firma opinio, motus autem animi incitatio aut ad voluptatem aut ad molestiam aut ad cupiditatem aut ad metum - tot sunt enim motus genera, partes plures generum singulorum - omnem conlocationem ad finem accommodo quaestionis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 3장 2:7)
praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:13)
Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cassandram filiam divinantes habebat, alterum auguriis, alteram mentis incitatione et permotione divina?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 129:2)
Non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poe+ma declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum vero ea, quae ἀκροστιχίσ dicitur, cum deinceps ex primis versus litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 165:2)
Asiae rex Priamus nonne et Helenum filium et Cassandram filiam divinantes habebat, alterum auguriis, alteram mentis incitatione et permotione divina?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 129:2)
non esse autem illud carmen furentis cum ipsum poëma declarat (est enim magis artis et diligentiae quam incitationis et motus), tum vero ea, quae ἀκροστιχίσ dicitur, cum deinceps ex primis versuum litteris aliquid conectitur, ut in quibusdam Ennianis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 165:2)
- sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 111:10)
duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:1)
quo ex genere sunt querellae incitationes miserationesque flebiles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 22장 4:5)
Triptolemum gremio sustulit illa suo terque manu permulsit eum, tria carmina dixit, carmina mortali non referenda sono, inque foco corpus pueri vivente favilla obruit, humanum purget ut ignis onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권381)
Supprimit extemplo vocem firmatque soporem languida permulcens medicata lumina virga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:2)
Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:10)
at illa lubrica permulcet cristati colla draconis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 58:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION