라틴어 문장 검색

multos illa dies incomptis maesta capillis sederat, iniusto multa locuta salo, et quamvis numquam post haec visura, dolebat illa tamen, longae conscia laetitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 156)
haec igitur mihi sit lepores audacia mollis excipere et structo figere avem calamo, qua formosa suo Clitumnus flumina luco integit, et niveos abluit unda boves.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1914)
et quaerit totiens 'Quaenam nunc porticus illam integit?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 233)
sicin eram incomptis vidisti flere capillis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 67)
iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen fundere et incompte miserum nudare dolorem, sic merui?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum17)
hi Paphias myrtos a stirpe recurvant et pastorali meditantur proelia trunco, his arcus, his tela sudes, his cassida crines integit, Arcadii morem tenet ille galeri, ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권134)
Ut laceros artus gremio miseranda recepit intexitque comis, tandem laxata dolori vox invenit iter, gemitusque in verba soluti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권220)
Ergo cum tenuem fuero mutatus in umbram candidaque ossa supra nigra fauilla teget, ante meum ueniat longos incompta capillos et fleat ante meum maesta Neaera rogum;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 26)
adversus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum militariter gravis, non suis vana 2 laudibus, non crimine alieno laeta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 435:1)
iam ferme pedestres omnes copiae evaserant e saltu, cum prima luce densa nebula saltum omnem camposque circa intexit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 246:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION