라틴어 문장 검색

Itaque si quis istiusmodi res nullius esse usus putet, idem cogitat ac si nullum etiam lucis esse usum censeat, quia res scilicet solida aut materiata non sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 298:1)
Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:33)
Neque improspere cedere solent istiusmodi consilia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XX. DE CONSILIO 4:8)
Siquidem philautorum istiusmodi ingenium patitur, ut non morentur domum proximi incendere pro re nihilo maiore quam ad assanda ova sua.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:18)
Generaliter istiusmodi homines in consultationibus negativae libenter se applicant, et existimationem quandam aucupantur ex scrupulis et difficultatibus proponendis et praedicendis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:17)
Magno itaque adiumento Spartae, Athenis, Romae, aliisque antiquis republicibus fuit quod habuerint non ingenuos sed servos plerunque, quorum laboribus istiusmodi opificia expediebantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 10:5)
Itaque inter illos benigne te gerere, et cum familiaritate quadam non incongruum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:21)
Si fama excitanda sit vel opinio late spargenda, sive virtutis sive potentiae, istiusmodi homines buccinatores egregii sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LII. [= English LIV] DE VANA GLORIA 1:10)
3. Circa hanc quidem prius considerandum est quod constructionum alia congrua est, alia vero incongrua.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 82:1)
Et quia, si primordium bene discretionis nostre recolimus, sola suprema venamur, nullum in nostra venatione locum habet incongrua, quia nec inferiorem gradum bonitatis promeruit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 82:2)
"Habeant istiusmodi laudatores suos et sub virginali nomine lucrosius pereant:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:51)
"Istiusmodi homines in Proverbiis Salomonis arguit Deus dicens:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:62)
Istiusmodi hortari solent et dicere:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:23)
Pro pudor, non erubescimus istiusmodi ineptiis nec taedet superstitionis!
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 12:6)
Querebatur se ferre non posse, et iuvenalem aetatem incongruam sacerdotio causabatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION