라틴어 문장 검색

Quasi vero aut concedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores minoresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut maiora sint aut minora!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 105:3)
summum enim bonum exposuit vacuitatem doloris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 19:2)
Diodorus, eius auditor, adiungit ad honestatem vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 19:5)
vacuitatem doloris alii censent primum ascitam et primum declinatum dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 24:2)
ab iis alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conservationemque omnium partium, valitudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum similia sunt prima in animis quasi virtutum igniculi et semina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 25:1)
nam aut voluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calliphonti Dinomachoque placuit, aut doloris vacuitas, ut Diodoro, aut prima naturae, ut antiquis, quos eosdem Academicos et Peripateticos nominavimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 29:3)
de vacuitate doloris eadem fere dici solent, quae de voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 29:5)
[Quando igitur et de voluptate cum Torquato et de honestate, in qua una omne bonum poneretur, cum Catone est disputatum, primum, quae contra voluptatem dicta sunt, eadem fere cadunt contra vacuitatem doloris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 29:6)
atque etiam valitudinem, vires, vacuitatem doloris non propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se expetemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:9)
at vero Callipho et post eum Diodorus, cum alter voluptatem adamavisset, alter vacuitatem doloris, neuter honestate carere potuit, quae est a nostris laudata maxime.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 98:8)
scilicet vocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 117:5)
Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 120:1)
Diodorus, auditor Critolai Peripatetici, iuncta fecit ultimabonorum addens ad honestatem vacuitatem doloris 41 6sq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)140)
Iam de Platonis inconstantia longum est dicere, qui in Timaeo patrem huius mundi nominari neget posse, in Legum autem libris quid sit omnino deus anquiri oportere non censeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 30:1)
Nec vero Theophrasti inconstantia ferenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 35:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION