라틴어 문장 검색

Prudentia, ne quid inconsultus agas;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:47)
atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 27:5)
quosque Germanici memores aut inimicis eius adversos cognoverat, contrahit, magnitudinem imperatoris identidem ingerens et rem publicam armis peti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장6)
atque illo pleraque sapienter quaedam inconsultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc ferme modum compositos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 16장7)
Haec atque talia audienti nihil quidem pravae cogitationis, sed interdum voces procedebant contumaces et inconsultae, quas adpositi custodes exceptas auctasque cum deferrent neque Neroni defendere daretur, diversae insuper sollicitudinum formae oriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장1)
multos qui conflictari adversis videantur beatos, at plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 22장7)
satis constat eo pavore offusum Claudium ut identidem interrogaret an ipse imperii potens, an Silius privatus esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장3)
Vedium Aquilam tertiae decimae legionis legatum irae militum inconsultus pavor obtulit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장5)
is praetorii praefectus identidem orabat ne fidissimum exercitum, ne optime meritos milites desereret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장9)
illic sacrificanti Vespasiano, cum spes occultas versaret animo, Basilides sacerdos inspectis identidem extis 'quicquid est' inquit, 'Vespasiane, quod paras, seu domum extruere seu prolatare agros sive ampliare servitia, datur tibi magna sedes, ingentes termini, multum hominum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장11)
ceterum ut omnia inconsulti impetus coepta initiis valida spatio languescunt, dilabi paulatim senatores equitesque, primo cunctanter et ubi ipse non aderat, mox contemptim et sine discrimine donec Vitellius pudore inriti conatus quae non dabantur remisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 58장11)
apud Germanos inconsulta ira:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장9)
quin et tantum metum iniecit asperiora suadentibus, identidem ostentans quanta eos in posterum a plebe Romana maneret inuidia, ut Decimum Silanum consulem designatum non piguerit sententiam suam, quia mutare turpe erat, interpretatione lenire, uelut grauius atque ipse sensisset exceptam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 14장 1:2)
cum M. Cato identidem nec sine iure iurando denuntiaret delaturum se nomen eius, simul ac primum exercitum dimisisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 3:2)
quam uoluntatem, cum prae se identidem ferret, quodam etiam edicto his uerbis testatus est:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION