라틴어 문장 검색

ante focos olim scamnis considere longis mos erat et mensae credere adesse deos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권192)
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, maluit esse Deum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Conqueritur Priapus Esquilinum montem veneficarum incantationibus infestari.1)
nec miretur, cur ex scamno fiat scabillum aut a pinno (quod est acutum) securis utrinque habens aciem bipennis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 130:2)
est etiam soloecismus in oratione comprehensionis unius sequentium ac priorum inter se inconveniens position.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 199:2)
Desinant ergo inconvenientia iungere et virtuti voluptatem implicare, per quod vitium pessimis quibusque adulantur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 60:1)
ut tuus in scamno iactetur saepe libellus, quem legat exspectans sola puella virum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 37)
ille obiter stertentum oblatratorum aures rauci voce praeconis everberat, qui in eum licet stimulis inimicalibus excitentur, scamnis tamen amicalibus deputabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Philomathio suo salutem 2:3)
etenim tanta erat turba competitorum, ut cathedrae unius numerosissimos candidatos nec duo recipere scamna potuissent, omnes placebant sibi, omnes omnibus displicebant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 2:3)
officii magis est nostri auditoribus scamna componere, praeparare aures fragoribus intonaturis, dumque virtutes tu dicis alienas, nos tuas dicere.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 8:2)
Quibusdam tamen videtur, nonnulla ipsum facere posse alio modo quam faciat, sed eum tamen semper eligere eum modum faciendi, qui convenientior sit. Quod etiam penitus a ratione dissidet, ut videlicet inconvenientiori modo possit facere quam faciat, vel inconvenientiorem modum eligere, et convenientiorem dimittere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION