라틴어 문장 검색

Quare dico quod non debes cessare eciam a nuptu carnali, sitibi placet habere uxorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 99:7)
quod delectatione carnali eligendum aestimaverit, hoc sciat falsum, ab eo fugiat et recedat, quia fraudis est plenum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:26)
Ubi autem non humana traditione, sed ingeniosa collectione sine usu laboris disciplina percipitur, illic sublimis generis incorrupta sinceritas est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 3:12)
Solus enim fuit qui non est captus saeculi hujus vanitate et carnali tumore;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:13)
minister autem Dei humanarum consortiis renuntiat passionum, et quadam carnalis illecebrae se abdicat necessitudine propter studia virtutis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:6)
Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:49)
ita quorum carnalia sunt opera, hos filios dicimus carnis Scripturarum auctoritate (Ps. LXXXI, 6).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:5)
quo licet jam terrenis careret contagiis, incorruptam licet, corporis tamen adhuc substantiam reservabat:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 7:8)
Secundum litteram significat permansura manentibus secundum institutionem Domini, et statum suum temporibus incorrupta futura animalia, vel nemorosa omnia.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 2:4)
Sunt enim qui putant quod olera ad escam nobis Dei nutu attributa videantur, quo his magis quam carnalibus epulis uti debeamus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:5)
Ea igitur cogitationum quae sunt carnalia atque terrena, in virtutis, inquit, ardore positi rejicietis, quasi inhabilia spiritali cibo.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:3)
Sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam tractans (ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta) et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 7:1)
Gaudeo tandemque mihi placet, ad optimam viam te revertisse, et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium, rebus ipsis expertum pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 3:2)
Ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex, nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris, eo qui pro quolibet petere temptaverit discessuro.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 5장 7:1)
Ad quae vos ex more fidentium ducum, iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem, operam mi navaturo sedulam et sollicitam, nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, aggrediar aut temptabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION