라틴어 문장 검색

postridie autem cum sermo increbruisset, Piliusque oculos vehementius hominum offendisset, natum omnino est principium a me.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 4:4)
ventus increbrescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 20 3:4)
Itaque nobis monendi sunt ei quorum sermo imperitus increbruit, qui aut dici se desiderant Atticos aut ipsi Attice volunt dicere, ut mirentur hunc maxime, quo ne Athenas quidem ipsas magis credo fuisse Atticas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:3)
numero maxime videbantur antea et versu, nunc apud oratores iam ipse numerus increbruit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:5)
Nam, postquam obiit ille, increbruit passim et invaluit consuetudo binas vel singulas clepsydras, interdum etiam dimidias et dandi et petendi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 5:2)
Eo quod quaestio increbruit eiectamentorum marium atque illorum locorum tuendorum ultra nationales fines, provocatio producitur specialis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 225:3)
Apud paganos, lucem esurientes, Solis dei, Solis invicti, cultus increbruit, qui oriens invocabatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:7)
Eo quod evangelicus nuntius philosophicam doctrinam apud antiquos convenit, id decretorium fuit iter ut ad omnes gentes perveniret Evangelium, idque effecit ut fides et ratio inter se agerent, quod saeculorum decursu usque ad nostram aetatem increbruit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 56:3)
Arrige aures Pamphile.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 4110)
tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:6)
His animum arrecti dictis et fortis Achates et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem ardebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:1)
Vix positum castris simulacrum, arsere coruscae luminibus flammae arrectis, salsusque per artus sudor iit, terque ipsa solo - mirabile dictu - emicuit, parmamque ferens hastamque trementem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:19)
pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque sanguineae superant undas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:5)
Excutior somno, et summi fastigia tecti ascensu supero, atque arrectis auribus adsto:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:2)
At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION