라틴어 문장 검색

Qui uidelicet mos adeo increbruit, ut paulatim ablata exinde terra fossam ad mensuram staturae uirilis altam reddiderit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.10)
Haec tunc in dormitorio sororum pausans, audiuit subito in aere notum campanae sonum, quo ad orationes excitari uel conuocari solebant, cum quis eorum de saeculo fuisset euocatus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:10)
Gallici quoque belli fama increbrescebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 116:1)
(Inde rem ad triarios redisse,cum laboratur,proverbio increbruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 111:2)
cum increbresceret rumor bellum in Sicilia esse, T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 145:3)
postquam sparsam tempestate classem vidit, occasionem primo adgrediendi ratus, paulo post increbrescente vento et maiores iam volvente fluctus, quia pervenire se ad eos videbat non posse, ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto petentes naves adgrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 144:1)
nam ubi mores deteriores increbrescunt in dies, ubi qui amici, qui infideles sint nequeas pernoscere ubique id eripiatur, animo tuo quod placeat maxume, ibi quidem si regnum detur, non cupita est civitas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 18)

SEARCH

MENU NAVIGATION