라틴어 문장 검색

qui mihi cum semper tuae laudi favere visus est, etiam ipso suspiciosissimo tempore Caniniano, tum vero lectis tuis litteris perspectus est a me toto animo de te ac de tuis ornamentis et commodis cogitare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 4:6)
'hoc probabit, hoc verbum suspiciosum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 7 4:4)
nec tamen haec oratio mea est eius modi ut te in tuos aut durum esse nimium aut suspiciosum velim.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 4장 3:1)
verum id quod adhuc est suspiciosum nisi perspicuum res ipsa fecerit, hunc adfinem culpae iudicatote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 1:5)
at fures internoscere non possunt, significant tamen si qui noctu in Capitolium venerint et, quia id est suspiciosum, tametsi bestiae sunt, tamen in eam partem potius peccant quae est cautior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 20장 1:9)
quid poterat tam esse suspiciosum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:3)
quod a vobis oppugnari video ne in quaestionem dentur, suspiciosum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 41장 2:6)
illi quidem, ut est hominum genus nimis acutum et suspiciosum, non te ex Sicilia litteras in Verrem deportare velle arbitrantur, sed, quod isdem litteris illius praetura et tua quaestura consignata sit, asportare te velle ex Sicilia litteras suspicantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 9장 1:6)
Magna veritas, veritas nempe quae personalem socialemque vitam explicat, suspiciose cernitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:6)
Omnes quibus res sunt minus secundae magis sunt nescio quomodo Suspiciosi;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 325)
quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:14)
quae cum accusator suspiciose narret, reus levare suspicionem debeat, aliter ab hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 170:2)
increduli quidam et de ingenio suo pessime meriti, qui diligentiam putant facere sibi scribendi difficultatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 173:4)
in summa optimus est in discendo patronus incredulus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 139:2)
Ad omne fortuitum bonum suspiciosi pavidique subsistite;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION