라틴어 문장 검색

Videtur quod, quidquid unus facit amantium, si in eo facto amandi non est attenuatus affectus, illud debet patienter tolerare coamans et sua ipsum increpatione corrigere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 48:5)
Et huic volumus digna increpatione occurrere, et dicimus quidem quia turpiter agit femina, si alicui extraneo sui osculi vel amplexus munera praestet, quum haec indicia semper credantur amoris et in signum futuri amoris soleant hominibus exhiberi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 7:2)
Quod quum graviter prius sustineret amator et eos in praedictae famae dominae cerneret detrahendo diutius immorari, in sermonis increpatione aspere contra eos invehitur et eos viriliter coepit de maledictis arguere et suae dominae defendere famam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 2:10)
Tunc illa, cum temperato capitis motu, verbisque increpationem spondentibus, ait:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:1)
caeteraque plurima flagitia, quae omnia referre nequimus, perpetrarunt sicut gens rusticano more insulsa, indisciplinata et indomita.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:6)
sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato,et confundaris."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 10:7)
Si autem servi tui indisciplinati fuerint, adhibe doctrinam et correctionem,ad modum sapientis qui dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 109:3)
sin autem, sitmanus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 22:8)
Cognovit ergo rex quia pater eius vilis et indisciplinatus erat, et aitservis suis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:26)
et si nobis propter increpationem et correptionem ille vivens Dominus noster modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장33)
Nihil illo ditius, qui corpus domini canistro viminco, sanguinem portat vitro, qui avaritiam proiecit e templo, qui absque funiculo et increpatione vendentium columbas, id est dona Spiritus Sancti, mensas subvertit mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut domus Dei domus vocaretur orationis et non latronum spelunca.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 20:9)
nam et illic amoris est increpatio, qui secundum philosophos omnium generalis est rerum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4124)
Qui cum longa disputatione habita, neque precibus, neque hortamentis, neque increpationibus Augustini ac sociorum eius adsensum praebere uoluissent, sed suas potius traditiones uniuersis, quae per orbem sibi in Christo concordant, ecclesiis praeferrent, sanctus pater Augustinus hunc laboriosi ac longi certaminis finem fecit, ut diceret:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II.8)

SEARCH

MENU NAVIGATION