라틴어 문장 검색

Apud alios autem et Asiaticos maxime numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa numerorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 1:6)
alioqui praevaricatio est transire dicenda, praevaricatio etiam cursim et breviter attingere quae sint inculcanda infigenda repetenda.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 2:2)
Perfer et obdura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 11a7)
si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti, perfer et obdura:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:137)
perfer et obdura;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 113)
Nobis illud Benedictus XVI inculcavit ut agnosceremus naturae ambitum vulneribus repleri, quae noster arbitrarius agendi modus intulit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:4)
Speramus quoque nostris in seminariis et domibus religiosis institutioni destinatis fore ut responsalis austeritas inculcetur, ad gratam mundi contemplationem, ad pauperum fragilitatem curandam et ambitum tuendum educetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 273:4)
Ne animum obduremus, securitas fidei in iter nos inducit atque facit ut testimonium et dialogus cum omnibus institui possint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:10)
"qui mihi praeteritam cladem veteresque dolores inculcant iterum, videant me tempore vestro iam nil tale pati:"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2237)
fi cognitor ipse, persta atque obdura:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.25)
repetere et diu inculcare fuerit utilius, et in lectione quoque non properare ad continuandam eam vel accelerandam, nisi cum inoffensa atque indubitata litterarum inter se coniunctio suppeditare sine ulla cogitandi saltem mora poterit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 60:2)
illi autem probant qualecunque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris persuasiones mutaveris, quia nemo non didicisse mavult quam discere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 9:1)
nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in actione promisimus et refellenda mendacia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:1)
nam et singula inculcantur et quasi plura fiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 204:2)
hac instamus, inculcamus, infigimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION