라틴어 문장 검색

Vt nemus intret idem, posthac contingit eidem Cum canibus rursum procul indagantibus ursum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:7)
Hostes in insidiis dispositi, cum sibi delegissent campum ad rem gerendam non amplius patentem in omnes partes passibus mille, silvis undique aut impeditissimo flumine munitum, velut indagine hunc insidiis circumdederunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 19장1)
sic ligat inmensa virides indagine saltus venator;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:221)
Videmus hominibus inspiratam velut aurigam rectricemque membrorum animam, sensusque iniectos ad ea discernanda, quae tactu, quaeque naribus auribusque et oculis indagantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 9:2)
Quapropter ut in magna silva boni venatoris est indagantem feras quamplurimas capere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 2:2)
Romae testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam et provincias immenso faenore hauriri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장9)
quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas cohortis indaginis modo et, sicubi artiora erant, partem equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare iussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 4:2)
4. Quod autem modus cantionum sit talis ut dictum est, pluribus potest rationibus indagari.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 36:1)
Supervacaneum in praesentia erit, causas indagare, ob quas bellum hocce apud Gallos exortum sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.152)
Nos, autem, a praejudicio omni procul amoti, et veritatem tantummodo indagantes, eum minime crudelem, (quippe qui imperium tantum tot in gentes haberet,) extitisse autumamus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.167)
Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 11:1)
Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat,nova Pompeianorum arte Cilicum actis sub mari funibus captae quasi per indaginem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 32:2)
Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 3:2)
Sed quod ait Plinius de accipenseris squamis, id verum esse maximus rerum naturalium indagator Nigidius Figulus ostendit, in cuius libro de animalibus quarto ita positum sit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 7:4)
quorum indago fideliter deprehendit directam ab oculis aciem per planum contra aspicientibus non pergere ultra centum octoginta stadia, et inde iam recurvari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION