라틴어 문장 검색

Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 11:1)
Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia navium fecerat,nova Pompeianorum arte Cilicum actis sub mari funibus captae quasi per indaginem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 32:2)
Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 3:2)
quorum indago fideliter deprehendit directam ab oculis aciem per planum contra aspicientibus non pergere ultra centum octoginta stadia, et inde iam recurvari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 15:2)
pandit fossas, turritaque summis Disponit castella iugis, magnoque recursu Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua, Et silvas, vastaque feras indagine claudit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:15)
indagine ferarum inquisitione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1214)
nam indaginem vestigatores ipsos tradunt, alas vero alatores, qui dextra et sinistra plagarum sublata voce prohibent feras exire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1216)
vimineasque trahit crates ad agrorum scilicet exaequa- tionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 951)
alii 'mysticam' sic accipiunt, ut vannum vas vimineum latum dicant, in quod ipsam propter capacitatem congerere rustici pri- mitias frugum soleant et Libero et Liberae sacrum facere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1668)
Hinc molli stillae lacus et de caudice lento vimineae lances maculataque testa Lyaeo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:10)
Vicina iuventus venimus et latos indagine cinximus agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 62:4)
His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 5:11)
Multum adeo, rastris glaebas qui frangit inertis vimineasque trahit cratis, iuvat arva, neque illum flava Ceres alto nequiquam spectat Olympo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:9)
illis munus erat decussa Cydonia ramo, et dare puniceis plena canistra rubis, nunc violas tondere manu, nunc mixta referre lilia vimineos lucida per calathos, et portare suis vestitas frondibus uvas aut variam plumae versicoloris avem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1314)
sic curva feras indago latentes claudit et admotis paulatim cassibus artat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권186)

SEARCH

MENU NAVIGATION