라틴어 문장 검색

puto quaedam esse, quae deceant phaecasiatum palliatumque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 1:5)
nihil est indecentius quam ubi scolasticus forum quod non nouit imitatur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 12:3)
numquam te fecunditatis tuae, quasi exprobraret aetatem, puduit, numquam more aliarum, quibus omnis commendatio ex forma petitur, tumescentem uterum abscondisti quasi indecens onus, nec intra viscera tua conceptas spes liberorum elisisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 111:5)
est enim hic gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de sinistrarum opinionum duphcatoribus, loquax ipse nec dicax ridiculusque nec laetus arrogansque nec constans curiosusque nec perspicax atque indecenter adfectato lepore plus rusticus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:1)
deinde, quod arbitros ante quoscumque, nisi fallimur, indecentissimum est materiae unius simplex principium, triplices epilogos inveniri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 2:3)
quod sic quoque arroganter fieret indecenterque, si negotii praecepti pondus aggrederer, novus clericus peccator antiquus, scientia levi gravi conscientia, videlicet ut, si scriptum quocumque misissem, persona mea nec tunc abesset risui iudicantum, cum defuisset obtutui.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:2)
Cum pare contendere indecens, cum superiore furiosum, cum inferiore sordidum.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C26)
tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt suffarcinati cum libris, cum sportulis, constant, conferunt sermones inter se drapetae, obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis, quos semper videas bibentes esse in thermipolio, ubi quid subripuere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 34)
ita indecens inter locorum proprietates status signorum publice civitati vitium existimationis adiecit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION