라틴어 문장 검색

cuius secunda pars sancit ne quid a dis petamus quod velle nos indecorum sit hominibus confiteri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:3)
sine nomine plebem bene expressit et bellatoris peritiam et tironis inconsideratam aviditatem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3411)
aut, si nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum - ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus - , quid praeterea dices esse fugiendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 18:3)
et iusta omnia decora sunt, iniusta contra, ut turpia, sic indecora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:6)
Quod enim viriliter animoque magno fit, id dignum viro et decorum videtur, quod contra, id ut turpe, sic indecorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:8)
natis sepulchre ipse est parens, indecorum videretur, quod eos fuisse iustos accepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 126:6)
sin aliquando necessitas nos ad ea detruserit, quae nostri ingenii non erunt, omnis adhibenda erit cura, meditatio, diligentia, ut ea si non decore, at quam minime indecore facere possimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:6)
Nos autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 86:1)
nos autem ita leves atque inconsiderati sumus, ut, si mures corroserint aliquid, quorum est opus hoc unum, monstrum putemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 86:1)
sicut alienant immundae, insulsae, indecorae, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 10 4:8)
nihil potest dici inconsideratius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:4)
o cupiditatem inconsideratam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 3:2)
Quam enim indecorum est, de stillicidiis cum apud unum iudicem dicas, amplissimis verbis et locis uti communibus, de maiestate populi Romani summisse et subtiliter!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 4:2)
itaque illud indecorum, quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in oratione humili ponitur quod idem in alia deceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장1)
Haec enim ad illud indecorum referuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION