라틴어 문장 검색

Vnde, quamuis indigne sint apud Dominum preces orationis mee, tamen pro uobis et pro seniore uestro, domino rege, necnon et pro filiorum uestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut uobis et culmen imperii in hac uita dignetur conseruare et uos faciat in celis post hanc uitam se cum feliciter regnare.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:3)
Haec, si fieri potest, in ipsa electione, vel etiam probatione cavenda sunt, ne videlicet nimis cito diligamus maxime indignos.
(DE AMICITIA, CAPUT XV. Qui idonei. Amicitia dissuenda, non rumpenda. 2:7)
Defer amico ut aequali, ait Ambrosius, nec te pudeat, ut praevenias amicum officio.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:44)
Ab huius igitur operis arceantur ingressu qui, solam sensualitatis insequentes imaginem, rationis non appetunt ueritatem, ne sanctum canibus prostitutum sordescat, ne porcorum pedibus conculcata margarita depereat, ne derogetur secretis, si eorum magestas diuulgetur indignis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:10)
pudeat nostra terris decreta silere, Quod nostri languescit amor, quod fama tepescens Torpet et a toto uiles proscribimur orbe, Quod laxas mundo sceleris concedit habenas Thesiphone nostraque sibi de gente triumphans Gaudet et a nostro luctu sibi gaudia suggit:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 26:14)
Ergo si nostris que sunt indigna fauore Votis aspirat, suspiria nostra relaxans, Plenius applaudet istis que sola perorant, Nec candore precum uestiri cultius orant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:11)
Sed pudeat nos iura sequi, quas uiuere iuste Non decet, aut precibus uti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:9)
"Ille majestatem minuit secretorum, qui indignis secreta divulgat".
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:85)
An interrogationem, quae dubitationis facie indigna est, usurpando, quaestionis vestis imagine?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:2)
At Stabulo, cujus est ista visio, lucernam exstinctam reaccendens, scalam, [0551A] qua pincerna indignus attolli non meruit, fiducialiter conscendit, et lucernam ultra indeficientem ferens, cum ipso duce coeli penetravit ad aulam, ubi mensa illis parata, et omni deliciarum dulcedine cumulata reperta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 52:6)
Qui vero indignis bis munera prestita perdit, Et quoniam donat, donat et inmeritis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 50:5)
Indignus est enim avarus habere honorem vel dignitatem, et apud eum essetloco ignominie.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:2)
Nam ut ait Seneca, "Loco ignominie est apud indignum dignitas."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:3)
Ait enim Seneca,"Ingenuitatem suam ledit, quum indignum rogat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 114:8)
Quod pudeat socios prudens celare memento, Ne plures culpent, quod tibi displicit uni.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 119:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION