라틴어 문장 검색

Vix enim vigesima particula res mea paterna existimari potest in comparatione praediorum ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 7:7)
Quamquam in ista morte quam tibi tu ipse inferre voluisti, non solum ad tempus sed etiam in aeternum morereris, quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam caritatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 4:8)
Neque vero con particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 7:2)
Sed tamen videri potest in his quae posui, ob causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea n littera;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 10:1)
Cur autem in hoc uno verbo re particula huius sententiae vim habeat, equidem adhuc quaero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XIX 4:1)
Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est icio, sed iacio et praeteritum non icit facit, sed iecit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVII 9:1)
Ve enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum a littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 10:1)
Nam et augendae rei et minuendae valet, sicuti aliae particulae plurimae;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 11:1)
propter quod accidit ut quaedam vocabula quibus particula ista praeponitur ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti vescum, vemens et vegrande, de quibus alio in loco, uberiore tractatu facto, admonuimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XII 11:2)
Democritus ac deinde Epicurus ex individuis corporibus vocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum verbis utar, ῥεῦμα ἀτόμων appellant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XV 9:1)
Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 7:2)
nam et adpotus cum dicimus et adprimus et adprime, intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen ad particula satis commode accentu acuto pronuntiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VII 8:1)
Quod particula atque non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 1:1)
ATQUE particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 2:1)
Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est statim factum, quod in his Vergili versibus existimatur, ubi obscure et insequentur particula ista posita est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION